Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Nequaquam necesse est ut ii qui confitentur unam naturam Dei Verbi incarnatam, si hoc de communi sanctæ Trinitatis natura dicatur, inhumanationeiii sanctæ Trinitatis inducant: maxime quando pcr explanationeom sermonis signantissimum Dei Verbi nomen adjiciunt. Sicut enim quando dicunt Patres Deum Verbum incarnatum ct inhumanatum, etsi commune nomen Dei tribus a personis indifferenter prædicatur, non tamen ob hoc eos consequitur quod incarnaLa sit Trinitas, licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus sit Deus: et ob hoc, qui incarnatus est, dicatur et Deus, et unus Deus, et solus Deus, et Deus Verbum. Sicut igitur Deum esse vel unum Deum esse licet unitioscujusque personæ commune sit, non tamen quando Deum confitemur incarnatum, seu virginem Deipartricem. consequitur nos quod absit, inhumanatam dicere Trinitatem, sed unam ex illis personis, id est ex illa Trinitate quæ Deus cst. Sic quando unam naturam Dei Verbi dicimus incarnatam; non nos consequitur ipsam cum propria natura incarnatam dicere Trinitatem, sed magis unam illarum personarum qu c in illa natura sunt confitendæ. Et. sicut ne videamur, dum Deum dicimus incarnatum, Ti inilatem dicere incarnatam, non pro qualibet cautela tres dicimus Deos: sic neque ob hoc ne forte videa. ur unam naturam Dei Verbi incarnatam dicentes, Trinitatem dicere incarnatam, uon dicimus pro quacunque cautela tres in Trinitate esse naturas. Si enim Deus dicitur incarnatus, et rursus minime incarnatus, quando hoc quidem de Filio dicitur, illud vero de Patre et Spiritu sancto, et non in duos Deos unus Deus vel separatur vel dividitur sive discernitur: quid consequetur incongruum, si de eodem Deo, id est de una eademque natura, dicamus, quia et incarnata est in Filio, et non est incarnata in Patre et S. iritu sancto? Nam vos quoque, in eo quod dicitis quamlibet naturam sive substantiam case communem, non potenitis hanc consequentiam refutare: illam namque substantiam, nec incarnatam denegare in Filio poteritis, nec affirmare quod in Patre ct Spiritu sancto inhumanata sit. Erit igi ur una eadem simplexque natura, et incarnata, ut Filii; et non incarnata, ut Patris et Spiritus sancti. Quare non necesse est ob hoc propriam Filii esse naturani, quia una Dei Verbi natura dicitur incarnata; quippe cui, etsi esset aliqua non communis, hoc idem tamen de illa natura communi rectissime diceretur. Non igitur obhoc demonstratum est propriam esse solius Filii naturam; nec igitur cujuslibet et alterius cx Trinitale personæ. Insuper, vos potius quat rnitatem inducere demonstramus, qui eain quae dicitur Ephesina secunda synodus, non potestis abnuere, quia Dioscorum condemnare non vultis.