Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ille enim cum tota illa nefaria synodo approbavit Eutychis haeretici vocem illic inter monumenta deponentis: «Quia confiteor duas naturas fuisse ante unitionem, post unitionem vero unam naturam confiteor. »Si igitur ante inhumanationem duæ natune fuerunt, id est, una Patris, altera Spiritus sancti (nec enim poteruntaliter trium tres esse naturæ), duæ vero tunc ei Christi naturæ ante unitionem; quatuor igitur naturas circa vestras rationes, etsi non esse nunc usque, tamen ante unitionem fuisse inducitis; et ex quaternitate præexistente sanctam Trinitatem postea factam inducitis. Insuper has præexistentes, ut dicis, unitioni naturas, siquidem permanere nunc usque dicitis, quaternitatem, sicut inquitis nobis, vos magis veraciter impie colitis: quia quod consequitur ex his quæ dicuntur a vobis, vos i; si non poteritis abuuere. Si vero non sunt usque bactenu dux determinatæ, aliquando vestra quaternitas esse desierit: el nos quidem demonstravimus, quia netne tres naturae sint Trinitatis, neque, si essent, nos quaternitatis credulitas sequeretur. Vos vero qui hoc tanquam consequens ponitis, vincemini ex vestra vesania: quae si vobis displicet, ante omnia ergo anath matizate Dioscorum.