Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Sed ista communis substantia indiscrete etiam natura Patribus appellatur, quæ sol s Ibus personis communis est, et alia illic præter hanc nou est tanquam propria unicuique personæ. Vel si creaturarum naturis comparata tantummodo, hæc ipsa propria dicitur uniuscujusque personæ, ut quando dicimus, sicut et sancti Patres, quia Deus Verbum Filius Dei, non impropriam pertulit naturam. Insuper, si idem esi natura atque subsistentia b, quatuor naturas et substantias introfertis. Si vero alterum, ut re et nomine apparet; quanto differt, tanto magis connumerata numero personarum, redundat in quatuor; nisi forte nostri, rationibus te dedas, quia tum posset esse quaternitas, si haec carnis natura non tantum substantia, sed esset quoque persona. Nun autem quæ mentis inspectione diversa est, eo quod non sit etiam persona, non connumeratur Trinitati illi quam similis determinat ratio; quia illic personz tres sunt, hæc vero non persona est, sed natura tantummodo sive substantia.