Latin
78 to 79
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 78-2-79
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Sed hæc natura Trinitatis, in tribus illis naturis cst; et idcirco, etiamsi altera est præter illas, per singulas tamen omnibus illis connumerari non potest; quia in illis exis ens, et in semetipsa ea habens, nihil est præter illas: Trinitas namque unitas, et unitas Trinitas. Rust. Quomodo ergo ante unitionem, duas dicitis Filii Dei naturas, si propriae illi connumeratur ista communis? Quam enim omnino Dominus habuit atteram naturam ante inhumanationem, nisi eam quæ ante sæcula est, essentiam suam?