Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 84
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Multæ individuæ sunt naturæ, quæ non sunt etiam personæ, sicut inanimatorum et irrationabilium. Nam et homo dum constet ex anima et corpore, non tamen ex duabus dicitur esse personis, quam [Leg. quem] confessum est ex duabus individuis constare natur s. Si enim bomo ex duabus personis est, erit Christus ex tribus, et Trinitas ex quinque personis: verumtamen et arbores, et surculos, et herbas, et lapides, et alia inanimata individuas quidem solemus vocare na. turas, non vero et personas. }