Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 85
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Multa quidcm de hoc dicere est, etsi non apte ad id quod propositum est. Ego vero cætera praeteriens, propositionem definio sic: Omnis individua et rationalis natura persona est: dum enipm tres existant confessae rationales naturæ, id est Dei, et militiarum cœlestium, et hominis, in iis unaquaeque individua natura persona est. Quia igitur vos, super Christo, duas dicitis rationales naturas, duas etiam personas inevitabiliter introfertis: superflue igitur Nestorii anathematizatis nomen, cujus dogma defenditis; aut, ut levius dicam, cujus error vestrum dogma necessaria ratione comitatur.