Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 84-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rust. Ergo, secundum te, unitio unitarum naturarum duarum peremptio est. Hæret. Non naturarum, sed dualitatis peremptio est unitio; ita ut duæ jam non sint duae, sed unum quiddam secuudum unitionem. Rust. Si, ut inquis, dualitas interempta est, erat ergo ante interemptionem et ante unitionem: super quod si easdem complexiones de dualitate quam de ipsis duabus naturis voluero facere, supradicta denuo consequentur incongrua: nihil namque interimitur, nisi quod prius fuit. Quare si interempta est erat ergo dualitas, et omnia illa quae praediximus incongrua ad medium veniunt.