Latin
Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ante dualitati præclusit unitio, ut nec posset esse haec ipsa: et de hoc dico, interemit potestate, non actu; nondum enim erat perfecte dualitas. Rust. Ergo non existentem, sed adhuc futuram peremit. Die igitur quid cujusque naturæ imperfectum fecerit ut minime dualistas esset. Ego enim nec immunitionem a divinae naturae vos suspicor dicere, et humanæ inæstimabilem ineffabilemque profectum: quo ergo modo est imminuta dualitas, dum sit additum rei? quomodo substantiarum quantitas est præclusa, dum nullus substantiarum defectus evenerit? Si vero et, ut ais, connumerantur aequivoca, quomodo duae Filii potestate naturae, duabus actu Patris videlicet ac Spiritus sancti connumeratæ, quatuor non erunt? Si vero nunquam non duæ naturæ fuerunt, divinitas et humanitas Christi, quomodo ex duabus naturis dicitur, qui ex istis esse coufessione depromitur?