Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 89
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Et ubi hoc aliquando sanctus vir ille conscripserit, unquam probare non poteris. Rust. Ipsa illius sanctissimi verba satisfacient. Testimoninm ex secunda epistola ad Nestorium S. Cyrilli: «Carnem animatam anima rationali uniens Verbum sibimetipsi secundum suhsislentiarn, ineffabiliter atque inintelligibiliter factus est homo, et vocatus cst filius hominis nOli secundum solam voluntatem vel benignitatem, sed neque velut in assumptione solius personæ: el quia diversæ quidem, quæ ad unitatem veram conductæ naturæ, unus vero ab ambabus Christus et filius; non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem, perficientibusque potius vobis unum Dominum et Christum et Filium deitate et humanitate per ineffabilem unilionem et inenarrabilem concursum. »Igitur e:si super aliis natura rationalis individua persona est, in Christo ver. hæc regula nullatenus vera est.