Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 90
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Irrationabile mihi nimis videtur esse quod dicitur, quia in omnibus quidem verum est, in Christo vero hæc regula nequaquam vera est. Si enim similiter nobis participatus est sanguine et carne, et per omnia nobis assimilatus est absque peccato, cur in eo solo non verum sit quod in omnibus verum est?