Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 92
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Ego homo sum; rationabiliter persuaderi desidero, rationalem me creavit Deus. Runt. Recole, quaeso, et participem te esse Hlius divini baptismatis; recole de illo mysterio esse sermonem, cui nunquam æquum quid vel simile contigit: quia hoc ipse in semetipso universorum Dominus fecit; sicut per prophetas ipse dixerat, inquiens: Faciam novum in femina quod omnes mirabimini (Jer. XXX, 22). Verum quia valde me cogis verbo inire quæ superexsiliunt animam, prius a Deo veniam petens, ut possum, aggrediar disquirere imperscrutabilem rem. Dico autem quoniam si fides accommodanda est exemplis, omnia quidem sine exceptione habet nostræ naturae Christus, non omnia vero humanæ personæ: videmus enim unamquamque hujusmodi subsistentiarutn omne quod suum est esse in semetipsa Ita. bentem, praeter cæteras alias sequestratam. Nec enim mea anima alterius corpus per semetipsam vel prime gubernat, etiamsi secuudum accidens, velut filios aut servos dicimur gubernare. At vero Deus illam humanam naturam nunquam sua præsentia atque gubernatione depositam reliquit, tanquam si dicat aliquis effrenate libero arbitrio abuti, sed et ob hoc eam creavit,non ut suæ [F. leg. sua]. sed ut ejus esset: et super semetipso eam fundavit, tanquam super basim quamdam vel fundamentum, ut vera dicam, ut per eam perficeret propositam suæ immensæ largitati pulcherrimam dispensationem. Igitur si omnis individus natura persona est: sed ilta omnis quæ non ad hoc creatur, ut alteri insuparabiliter unita permaneat. Nam et humanum corpus non cst alterius personæ ab anima sua; alioquin ut jam dixi, erit Christus ex tribus personis, et cx quinque Trinitas sancta.