Latin
Disputatio
Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 93
Unproofread scanNot analysed yet
Hæret. Prius oportet ine ea qUE ate dixisti rec' pere, si tute ad reliqua pervenire contendis. Miror namque quomodo dicitis quia inhumanatio Domini caret exemplo, dum multi Patrum exemplorum eomparationibus hanc assimilent, nec non et ipsa sancta et iniversalis synodus Ephesina, in mysterii explanationem, hominis utatur exemplo, et hoc ex lectionibus autiquorum perdoceat: quia sicut ex anima et corpore una est hominis natura, sic ex di vinitate et humanitate una est Christi Domini natura, sic aliquatenus inquiens: <Naturæ quidem duæ, Deus et homo, quia et anima et corpus: Filii vero non duo neque Dii; neque enim bic duo homines, etsi sic Paulus quod intus est hominis et quod foris est appellavit (II Cor. iv, 16); et si oportet breviter dicere. aliud quidem et aliud, ea ex quibus Christus. »Si igitur hoc sanctissimi Patres rationalis animæ et humani corporis exemplum suscipiunt ad Domini inhumanationem, sic unitas dicentes in Christo naturas, sicut in unam naturam hominis animam simmi et corpus, quomodo nos hoc super inhumanatione sapere prohibetis, extra exemplum dicentes esse unitionem, cujus tanti ac tales Patres similitudinem proferunt?