Latin
1.23 to 1.28
Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.23-28
Not analysed yet
[I. 12] DIAPHORA Hoc schema (est) cum verbum iteratum aliam sententiam significat ac significavit primo dictum. Id est huius modi: Hunc tu frater eiusdem sanguinis particeps, in hac fortuna deserere potuisti, cuius aerumnae quemvis etiam extrarium hominem, modo hominem, commovere possent? �Item: Universum mulierem: quid potius dicam, aut verius, quam mulierem? [I. 13] EPIPLOKE In hoc ex prima sententia secunda oritur, ex secunda tertia, atque ita deinceps complures. Nam quem ad modum catena multi inter se circuli coniuncti vinciuntur, sic huius schematis utilitate complures sententiae inter se connexae continentur. Lysiae: Constat igitur, iudices, Simonem domo sua, ab suis diis penatibus vi cum summa iniuria esse exturbatum. Nam Chaeremenes cum hominibus armatis ad eum venit. Cum venisset, sine ulla religione domum eius expugnavit; expugnata vi domo familiam abstraxit; abstractam tormentis omnibus exeruciavit; cruciatam vinxit; vinctam in publicum proiecit praedo, ne suum maleficium tacitum lateret. Sed cum praetereuntes prostratum familiam viderent, et ab his rem gestam audirent, simul et oculis et auribus scelus illius usurparent. Item Lycurgi: Haud mihi mirum videtur, quod tam excelsum boni gradum homo summi laboris escenderit. Nam cui praesto est sua voluntas, industria sit necesse est; industriam vero scientia consequitur; ex scientia copia et facultas ingenii nascitur; ex qua facultate varie et facile felicitas laudis oritur. Neque enim temere diligens studium virtutis fructus fortunae fallit. [I. 14] POLYSYNDETON Hoc schema efficitur, cum sententiae multorum articulorum convenienti copia continentur. Pytheae: Ille hunc pone constrictum trahebat, hic autem vociferabatur. Concursus vero non mediocris, cum tantum (non) omnes opitulari vellent, sed nemo auderet. Neque ibi magistratus aderat nec circumspicientes, quo potissimum confugeremus, reperiebamus, sed uno tempore nos et praesens et futurum malum perturbabat. Nam praesens tempus acerbitatis erat plenum, reliquum vero timoris. Item Dinarchi: Partim nostri silebant partim autem ingentem clamorem excitabant. At hi socii, praeclara nostra auxilia, neutrum poterant; neque enim constanti silentio neque forti clamore strenue quid agerent conabantur. Huc accedebat ignavus turbae strepitus, qui nihil eorum mentes ad virtutem erigebat.