Latin
1.29 to 1.34
Rutilius Lupus, P. Rutilii Lupi de Figuris Sententiarum et Elocutionis 1.29-34
Not analysed yet
[I. 15] DIALYSIS Hoc schema contrarium est superiori. Nam, demptis omnibus articulis, sententiae divisae pronuntiantur. Daphnidis: Quid autem me convenit facere, Byzantii? Subire publicae causae iudicium, magno nomini adversariorum fortiter resistere, non vereri periculum, diligenter �posteritatis crescere�, non minas extimescere, constanter in causa pro vobis perseverare? Omnia feci, vestrum commune commodum spectans. Tamen non desunt, qui ex tantis meis officiis aliquid velint vituperare. Item Lysiae: Omnibus in rebus suam confidentiam ostentabat. Debitum petebamus? Non dissolvebat. Minabamur? Contemnebat. Lex nihil valebat; magistratus neglegebat. Venit hoc tamen nobis novissime tempus ulciscendi. [I. 16] METANOIA Hoc schema fieri solet, cum ipse se, qui loquitur, reprehendit, et id quod prius dixit, posteriori sententia commutat, ita uti facit Demosthenes: Nunc quoniam de me, ut volui, cognostis, iudicium per ipsius vitam �constituam. Nam dum opus est parentes appellat, quos scitis non ignotos fuisse, sed huius modi, ut omnes eos exsecrarentur. Sed hic bonus vir grandis natu atque sero, sero loquor? Immo vero nuper atque his paucis diebus simul et Atheniensis et eloquens est factus. Item: At hic omnium sceleratissimus, novo more atque exemplo alieni facinoris vindex, ipse confidentissime non criminibus, sed armis reum lacessere conatus, conatus? Nimium remisse loquor. Nam qui tantam caedem perfecerit, huius inceptum dumtaxat arguere, paene maleficii largitionem est facere. [I. 17] PARENTHESIS Cum in continenti sententia aliquid interponitur, quod neque eius sit sententiae neque omnino alienum ab ea sententia, tum denique hoc schema efficitur, sed periculose ponitur; nam aut mire ineptum aut vehementer iucundum auribus accidere consuevit. Demosthenis: Nos scilicet omnes, ut fit fere, repentino nuntio perturbati obstupuimus. Adimantus autem solus ��nam est homo multum vehemens in re publica, tum oris satis liberi ��magno clamore efflagitabat, ut senatus haberetur et, prout tempus postulabat, celeriter quod opus esset constitueretur. Eiusdem: (Vix hostem) audieram appropinquare cum statim magistratum certiorem feci ��Vos, dii immortales, quorum in templo gestum, testificor ��illi neglexerunt et rem tantam differre maluerunt, cum interea subito portas hostis obsedit.