Latin
Lines 1.149-1.198
Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.149-198
Not analysed yet
Interea et Latiis consurgant horrea sulcis
pinguiaque Hesperio nectare prela fluant.
Ipse triumphali redimitus arundine Tibris
Romuleis famulas usibus aptet aquas;
atque opulenta tibi placidis commercia ripis
devehat hinc ruris, subvehat inde maris.
Pande, precor, gemino pacatum Castore pontum;
temperet aequoream dux Cytherea viam,
si non displicui, regerem cum iura Quirini,
si colui sanctos consuluique patres.
Nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum,
non sit praefecti gloria, sed populi.
Sive datur patriis vitam componere terris,
sive oculis umquam restituere meis,
fortunatus agam votoque beatior omni,
semper digneris si meminisse mei.»
His dictis iter rripimus; comitantur amici.
Dicere non possunt lumina sicca «vale».
Iamque aliis Romam redeuntibus haeret eunti
Rufius, Albini gloria viva patris,
qui Volusi antiquo derivat stemmate nomen
et reges Rutulos teste Marone refert.
Huius facundae commissa palatia linguae;
primaevus meruit principis ore loqui.
Rexerat ante puer populos pro consule Poenos:
Aequalis Tyriis terror amorque fuit.
Sedula promisit summos instantia fasces:
Si fas est meritis fidere, consul erit.
Invitum tristis tandem remeare coegi;
corpore divisos mens tamen una tenet.
Tum demum ad naves gradior, qua fronte bicorni
dividuus Tiberis dexteriora secat.
Laevus inaccessis fluvius vitatur arenis;
hospitis Aeneae gloria sola manet.
Et iam nocturnis spatium laxaverat horis
Phoebus Chelarum palliodore polo.
Cunctamur tentare salum portuque sedemus;
nec piget oppositis otia ferre moris,
occidua infido dum saevit gurgite Plias
dumque procellosi temporis ira cadit.
Respectare iuvat vicinam saepius urbem
et montes visu deficiente sequi;
quaque duces oculi grata regione fruuntur,
dum se quod cupiunt cernere posse putant.
Nec locus ille mihi cognoscitur indice fumo,
qui dominas arces et caput orbis habet
(quamquam signa levis fumi commendat Homerus,
dilecto quotiens surgit in astra solo),
sed caeli plaga candidior tractusque serenus
signat septenis culmina clara iugis.