Latin
Lines 1.199-1.248
Rutilius Namatianus, Rutilius Namatianus de Reditu Suo 1.199-248
Not analysed yet
Illic perpetui soles atque ipse videtur,
quem sibi Roma facit, purior esse dies.
Saepius attonitae resonant circensibus aures;
nuntiat accensus plena theatra favor;
pulsato notae redduntur ab aethere voces,
vel quia perveniunt vel quia fingit amor.
Explorata fides pelagi ter quinque diebus
dum melior lunae fideret aura novae.
Tum discessurus studiis urbique remitto
Palladium, generis spemque decusque mei;
facundus iuvenis Gallorum nuper ab arvis
missus Romani discere iura fori.
Ille meae secum dulcissima vincula curae,
filius affectu, stirpe propinquus habet.
Cuius Aremoricas pater Exuperantius oras
nunc postliminium pacis amare docet;
leges restituit libertatemque reducit
et servos famulis non sinit esse suis.
Solvimus aurorae dubio, quo tempore primum
agnosci patitur redditus arva color.
Progredimur parvis per littora proxima cymbis,
quorum perfugio crebra pateret humus.
Aestivos penetrent oneraria carbasa fluctus:
Tutior autumnus mobilitate fugae.
Alsia praelegitur tellus Pyrgique recedunt,
nunc villae grandes, oppida parva prius.
Iam Caeretanos demonstrat navita fines:
Aevo deposuit nomen Agylla vetus.
Stringimus +expugnatum+ et fluctu et tempore Castrum:
Index semiruti porta vetusta loci.
Praesidet exigui formatus imagine saxi,
qui pastorali cornua fronte gerit.
Multa licet priscum nomen deleverit aetas,
hoc Inui Castrum fama fuisse putat,
seu Pan Tyrrhenis mutavit Maenala silvis,
sive sinus patrios incola Faunus init;
dum renovat largo mortalia semina fetu,
fingitur in Venerem pronior esse deus.
Ad Centumcellas forti defleximus austro;
tranquilla puppes in statione sedent.
Molibus aequoreum concluditur amphitheatrum
angustosque aditus insula facta tegit;
attollit geminas turres bifidoque meatu
faucibus artatis pandit utrumque latus.
Nec posuisse satis laxo navalia portu:
Ne vaga vel tutas ventilet aura rates,
interior medias sinus invitatus in aedes
instabilem fixis aera nescit aquis;
qualis in Euboicis captiva natatibus unda
sustinet alterno brachia lenta sono.