Latin · ~4 min
1.21 to 1.23
Sallust, Epistola ad Caesarem II 1.21-23
Not analysed yet
Ad hoc providendum est, quonam modo Italia atque provinciae tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos, et per iniuriam alienas obcupando. Item ne, ut adhuc, militia iniusta, aut inaequalis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum id, quod antea praemium ignaviae fuit, per municipia et colonias, illis dare conveniet, quum stipendiis emeritis domos reverterint. Quae reipublicae necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolvi. Non peius videtur pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad iudicandum satis ingenii habent, aut simulant: verum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quae meditata pectore evolvat. Quibus me subiectum haud poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges, a me quidem pro virili parte dictum et adiutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quae tibi placuerint, es dii immortales adprobent, beneque evenire sinant. Sallust The Latin Library The Classics Page