Latin · ~8 min
1.15 to 1.20
Sallust, Epistola ad Caesarem II 1.15-20
Not analysed yet
Quare capesse per deos, rempublicam, et omnia aspera, uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes, aut obmittenda est cura omnibus. Neque quisquam te ad crudeles poenas, aut acerba iudicia invocat, quibus civitas vastatur magis quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab iuventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus; pacem, concordiamque stabilivisse: non, si flagitiis obsecutus, delicta perpessus, praesens gaudium cum mox futuro malo concesseris. VII. Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxume fretus est, negotii magnitudine: et quia tibi terrae et maria simul omnia componenda sunt; quippe res parvas tantum ingenium adtingere nequit: magnae curae magna merces est. Igitur provideas oportet uti plebes, largitionibus et publico frumento corrupta, habeat negotia sua, quibus ab malo publico detineatur: iuventus probitati et industriae, non sumptibus, neque divitiis studeat. Id ita eveniet, si pecuniae, quae maxuma omnium pernicies est, usum atque decus demseris. Nam saepe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarissumi viri magnitudinem invenissent; quae res populos, nationesve, magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus caussis amplissuma regna et imperia corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam omnesque victores divitas contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis adtingere potest, nisi, obmissis pecuniae et corporis gaudiis, animo indulgens, non adsentando, neque concupita praebendo, perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque praeceptis, et factis fortibus exercitando. VIII. Nam domum aut villam exstruere, eamque signis, aulaeis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, visendum efficere; id est, non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere, mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio obpressere, nequicquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti volunt: nam imprudentia pleraque et se praecipitant. Verum haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratibus, neque alia vulgo cupiunda venalia erunt.