Latin · ~9 min
1.6 to 1.9
Sallust, Epistola ad Caesarem II 1.6-9
Not analysed yet
Per idem tempus maledictis iniquorum occupandae reipublicae in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua; et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quae corruptus animus lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicut hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus maius otium in castris, quam Romae, futurum erat; tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem caussas immane dictu est, quanti et quam multi mortales, postea ad Pompeium discesserint: eoque, per omne tempus belli, quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi. III. Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est, hoc tu civiliter deponas, illa ut quam iustissuma et diuturna sit; de te ipso primum, quia compositurus es, quod optumum factu est, existuma. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quemquam a multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum aeternum atque anceps gerere: quoniam neque advorsus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis; semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, his laeta et candida omnia visa, etiam hostes aequiores quam aliis cives. An qui me his dictis corruptorem victoriae tuae, nimisque in victos bona voluntate praedicent? Scilicet quod ea, quae externis nationibus, natura hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbaro ritu caede caedem, et sanguine sanguinem expiandum. IV. An illa, quae paullo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Sullanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos, neque in praelio belli iure, sed post ea supplices per summum scelus interfectos: plebem romanam in villa publica, pecoris modo, conscissam? Heu! Quam illa occulta civium funera, et repentinae caedes in parentum, aut liberorum sinum, fuga mulierum et puerorum, vastatio domorum, ante partam a te victoriam omnia saeva atque crudelia erant! Ad quae te illi idem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio iniuria fierent; neque receptam, sed captam a te rempublicam; et ea caussa exercitus, stipendiis confectis, optumos et veterrumos omnium, advorsum fratres parentesque ac liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrumi mortales ventri, atque profundae lubidini sumtus quaererent; atque essent obprobria victoriae, quorum flagitiis commacularetur honorum laus.