Latin · ~8 min
1.10 to 1.14
Sallust, Epistola ad Caesarem II 1.10-14
Not analysed yet
Neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum more aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta aut convivia exercuerint nonnulli; quorum aetas ne per otium quidem tales voluptates sine dedecore attigerit. De bello satis dictum. V. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis; primum id, quaeso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existumo: quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi romanae fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi, aut nationi praedae futuros: aliter non orbis terrarum, neque cunctae gentes conglobatae, movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt concordiae bona, et discordiae mala expellenda. Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad vetera instituta revocans, quae, iam pridem corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis rogantibus denegare, pulcherrumum putent; eam virtutem, et magnitudinem animi, pudorem, atque modestiam pro socordia aestument. Ergo animus ferox, prava via ingressus, ubi consueta non subpetunt, fertur accensus in socios modo, modo in cives; movet composita, et res novas veteribus adquirit. Quare tollendus foenerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera, atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reipublicae, ostendere. VI. Atque ego scio, quam aspera haec res in principio futura sit, praesertim iis qui se in victoria licentius liberiusque, quam arctius, futuros credebant: quorum si saluti potius, quam lubidini consules, illosque nosque et socios in pace firma constitues. Sin eadem studia artesque iuventuti erunt, hae ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis caussa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant: nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit?