Latin
139.188 to 139.192
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.188-192
Not analysed yet
[60] PSEVDO-ACRON Spartacus princeps gladiatorum de illis quattuor et septuaginta, qui ludo egressi, ut Sallustius in tertio historiarum refert, grave proelium cum populo Romano gesserunt. [61] Ingens ipse virium atque animi. [62] Sin vis obsistat, ferro quam fame aequius perituros. [63] Cossinius in proxima villa fonte lavabatur. [64] [hastas ig]ni torrere, quibus praeter speciem bello necessariam haud multo secas quam ferro noceri poterat. At Varinius, dum haec aguntur a fugitivis, aegra parte militum autumni gravitate, neque ex postrema fuga, cum severo edicto iuberentur, ullis ad signa redeuntibus, et qui reliqui erant, per summa flagitia detractantibus militiam, quaestorem suum C. Thoranium, ex quo praesente vera facillime noscerentur, [Romam] miserat; et tamen interim cum volentibus numero quattuor [milium, iuxta illos castra poni]t va[llo, fossa, per]magnis operibus communita. Deinde fugitivi, consumptis iam alimentis, ne praedantibus e propinquo hostis instaret, soliti [more] militiae vigilias stationesque et alia munia [exequi], secunda vigilia [silentio] cuncti egrediuntur relicto bucinatore [in] castris et ad vigilum [speciem] procul visentibus [palis] erexerant fulta [ante portam] recentia cadavera, [et] crebros ignis [fecerant, ut] formidine [fugarentur] Varini milites [. . . i]ter . . . . . inviis convertere. At Varinius multa iam luce desiderans solita a fugitivis convicia et in castra coniectus lapidum, [ad hoc] strepitus tumultusque et sonores undique [urgentium], mittit equites [in tumulum] circum prominentem, ut explorarent [insequentesque] propere vestigia. [Sed fugativos] credens longe [abesse munito] tamen agmine [insidias] pavens se [recepit, ut exercitum] duplicaret [novis militibus]. At Cumas . . . [Post] aliquot dies contra morem fiducia augeri nostris coepit et promi lingua. Qua Varinius contra spectatam rem incaute motus novos incognitosque et aliorum casibus perculsos milites ducit tamen ad castra fugitivorum presso gradu, silentis iam, neque tam magnifice sumentis proelium quam postulaverant. Atque illi certamine consili inter se iuxta seditionem erant, Crixo et gentis eiusdem Gallis atque Germanis obviam ire et ultro offerre pugnam cupientibus, contra Spartaco [impetum dissuadente].