Latin
139.193 to 139.195
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.193-195
Not analysed yet
[65] Incidere in colonos Abellanos praesidentis agros suos. [66]. . . ne, qua [ratione vagarentur] ad id temporis . . . tumque seclu[derentur itinere iam] et extin[guerentur . . . simul] curam . . . isset haud . . . itaque quam [celerrime abirent]. Haud aliam [fugae rationem] capiendam [sibi esse pauci] prudentes [probare, liberi] animi nobilesque, [ceteri . . .] laudantque, [quod ille iubet fac]ere; pars stolide [copiis] adfluentibus [ferocique ingenio] fidens, alii [inhoneste] patriae immemo[res, at] plurumi servili [indole nihil] ultra praedam [et crudelitatem appetere] . . . consilium . . . optimum videbatur. Deinceps monet in laxiores agros magisque pecuarios ut egrediantur, ubi, priusquam refecto exercitu adesset Varinius, augeretur numerus lectis viris; et propere nanctus idoneum ex captivis ducem Picentinis, deinde Eburinis iugis occultus ad Naris Lucanas, atque inde prima luce pervenit ad Anni Forum, ignaris cultoribus. Ac statim fugitivi contra praeceptum ducis rapere ad stuprum virgines matronasque, et alii . . . nunc restantes et eludebant simul nefandum in modum perverso volnere, et interdum lacerum corpus semianimum omittentes; alii in tecta iaciebant ignis, multique ex loco servi, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis aut ipsos trahebant ex occulto; neque sanctum ant nefandum quicquam fuit irae barbarorum et servili ingenio. Quae Spartacus nequiens prohibere, multis precibus quum oraret, celeritate praevertere [de re] nuntios . . . neque . . . [odium] in se [convertere. Quos] crudeliter [caedibus] occupatos ac . . . gravis plerique . . . [at] illum diem [atque proximam] noctem ib[idem commoratus] duplicato [iam fugitivorum] numero [castra movet] prima cum luce [et consedit] in campo satis [lato, ubi colo]nos aedificis [egressos videt]; et tum mat[ura in agris] erant autumni [frumenta]. Sed incolae [iam ple]no die gnari ex [fuga finit]imorum fugitivos [ad se] adventare, [properant cum] omnibus [suis in montes vicinos]. [67] Vnus constitit in agro Lucano gnarus loci nomine Publipor.