Latin
139.196 to 139.220
Sallust, Fragmenta Historiarum 139.196-220
Not analysed yet
[68] SERVIVS Medio Ponto, potest quidem intellegi secundum Sallustium longe a continenti. [69] Creta altior est, qua parte spectat orientem. [70] Tota autem insula modica et cultoribus variis est. [71] SERVIVS Otus in Creta secundum Sallustium ,unde Otii campi. [72] [Curetes], quia principes intellegendi divini fuerunt, vetustatem, uti cetera, in maius componentem, altores Iovis celebravisse. [73] SERVIVS Carae insulani populi fuerunt, piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt . [74] Et forte in navigando cohors una, grandi phaselo vecta, a ceteris deerravit, marique placido a duobus praedonum myoparonibus circumventa. [75] In quis notissimus quisque aut malo dependens verberatur, aut immutilato corpore improbe patibulo eminens affligebatur. [76] Ibi triennio frustra trito. [77] Hanc igitur redarguit Tarquitius. [78] Cavere imperatorem perfido a Celtibero. [79] Igitur discubuere, Sertorius inferior in medio, super eum L. Fabius Hispaniensis senator ex proscriptis; in summo Antonius, et infra scriba Sertori Versius; et alter scriba Maecenas in imo, medius inter Tarquitium et dominum Perpernam. [80] Diversa, uti solet, rebus perditis capessivit; namque alii fiducia gnaritatis locorum occultam fugam sparsi, [pars] globis eruptionem temptavere. [81] Perpernam forte cognoscit mulio redemptoris. [82] Vbi multa nefanda esca super ausi atque passi. [83] Parte consumpta reliqua cadaverum ad diuturnitatem usus sallerent. [84] Sed Pompeius a prima adulescentia sermone fautorum similem fore se credens Alexandro regi facta consultaque eius quidem aemulatus erat. [85] [Pompeius] de victis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit. [86] Locum nullum, nisi quo armati constitissent, ipsis tutum fore. [87] Exuant armis equisque. [88] Germani intectum renonibus corpus tegunt. [89] Vestes de pellibus renones vocantur. [90] Et eodem tempore Lentulus duplici acie locum editum, multo sanguine suorum defensum, postquam ex sarcinis paludamenta extare et delectae cohortes intellegi coepere . . . [91] Atque eum Curio laudatum accensumque praemiorum spe, quibuscum optavisset, ire iubet. [92] Curio religione Volcanaliorum diem ibidem moratus.