Latin · ~8 min
1.4 to 1.5
Sallust, Oratio Macri 1.4-5
Not analysed yet
"Quid censes igitur?" aliquis uostrum subiecerit. Primum omnium, omittendum morem hunc quem agitis, impigrae linguae, animi ignaui, non ultra contionis locum memores libertatis; deinde--ne uos ad uirilia illa uocem, quo tribunos plebei, modo patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores uostri parauere--cum uis omnis, Quirites, in uobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro uobis agere aut non agere certe possitis, Iouem aut alium quem deum consultorem expectatis? Magna illa consulum imperia et patrum decreta uos exsequendo rata efficitis, Quirites; ultroque licentiam in uos auctum atque adiutum properatis. Neque ego uos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem uolens iure gentium res repeto; et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem uostrum praebeatis censebo. Gerant habeantquc suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia uostra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumauere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt uires, sic neque absoluit cura familiari tam parua res, et ignaui cuiusque tenuissumas spes frustratur. Quae tamen quamuis ampla, quoniam seruiti pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et uostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? Cauendus dolus est. Namque alio modo neque ualent in uniuorsos neque conabuntur. Itaque simul conparant delenimenta et differunt uos in aduentum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in ceruices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet, uindices uti se ferunt libertatis, tot uiros sine uno aut remittere iniuriam non audere, aut ius non posse defendere. Mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem uolentibus uobis esse quam illis dominationis socium, auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis. Verum, Quirites, antea singuli ciues in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis, neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.