Latin
1.6 to 1.7
Sallust, Oratio Macri 1.6-7
Not analysed yet
Itaque uerborum satis dictum est; neque enim ignorantia res claudit. Verum occupauit nescio quae uos torpedo, qua non gloria mouemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignauia mutauistis, abunde libertatem rati, [scilicet] quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum. Atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in prouincias magistratibus. Ita pugnatur et uincitur paucis; plebes, quodcumque accidit, pro uictis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint quam uos repetiueritis libertatem. Sallust The Latin Library The Classics Page