Latin · ~7 min
1.10 to 1.13
Sallust, Oratio Philippi 1.10-13
Not analysed yet
17 Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? Dilectus advorsus vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque imposita, ex lubidine leges imperantur, cum interim vos legatos et decreta paratis. Quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, cum intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. 18 Nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt ea, cum facere possitis, patiamini potius censet; ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. 19 Haec si placent, si tanta torpedo annuos obrepsit, ut obliti scelerum Cinnae, cuius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? Quin is et alii boni rem publicam frustra curant. 20 Agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. Sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. 21 Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi ; fortuna meliores sequitur; iam illa quae socordia nostra collecta sunt, dilabentur. 22 Quare ita censeo: quoniam M. Lepidus exercitum privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem ducit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint operamque dent nequid res publica detrimenti capiat. Sallust The Latin Library The Classics Page