Latin
1.5 to 1.9
Sallust, Oratio Philippi 1.5-9
Not analysed yet
9 Quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere; nam ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est. 10 An expectatis dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? Quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. 11 Quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. Agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans, metuit otium, odit bellum, luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. 12 Neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem. 13 Et quaeso considerate quam convorsa rerum natura sit; antea malum publicum occulte, auxilia palam instruebantur et eo boni malos facile anteibant: nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte; quibus illa placent in armis sunt, vos in metu. Quid expectatis? Nisi forte pudet aut piget recte facere. 14 An Lepidi mandata animos movere? Qui placere ait sua cuique reddi et aliena tenet, belli iura rescindi, cum ipse armis cogat, civitatem confirmari, quibus ademptam negat, concordiae gratis tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. 15 Pessume omnium atque impudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? Cui nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam! Alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum! Ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! 16 Qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma te hortor, neu prolatandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas; neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur; perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias.