Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Prologus
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tres in partes universum temporis spatium dividi soleat, in præteritum videlicet, in praesens atque in futurum, humanae tamen voluntatis affectio ad præteriti magis atque futuri, quam ad praesentis cognitionem ferri videtur. Jam fore ut homines. sive sacri sive profani, illa potius tempora inquirerent, divinat quoque Scripturae nos docent, quandoquidem vel ipsis familiaribus suis aiebat ille Vivificus, «Non est vestrum nosse horas et (1) tempora quae Pater posuit in sua potestate1.» Quod effatum non de supremo solum exterminio, sed de temporibus omnibus idcirco pronuntiatum verax ille Eusebius ait (2), ut si qui sunt curiosiores atque inania scrutantes, ii paucis his verbis deterrerentur, quominus doctrinam temporum se assequi posse certa scientia confiderent. Profecto divinum hoc Dominicumque oraculum eo præcipue nomine editum est, ut vanarum rerum exploratores incasso labore supersedeant. Quae enim cognita et eensiderata utilitatis aliquid afferunt, ea ipse (3) docuit palamque fecit in propheticis libris, quibus omnia ex ordine continentur usque ad divinum Verbum cum natura carnea conjunctum, capto initio ab oraculis ore Mosis divinitus evulgatis.