Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Prologus
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam ex plurimis ejus rei causis duas tantum præcipuas notare sufficiat: quod divinum scilicet Verbum in primis voluerit os eorum comprimere, qui creaturas principio et fine carentes dicere ausi sunt; deinde eversos paterna haereditate homines se lætifici adventus sui recreare: superioribus continuatim saeculis hun. anitatis a se assumendae mysterium parabolis visionibusque confirmans; postremo autem perfectissima scientia discipulos suos imbuens, sancto Spiritu in eosdem immisso: quos et ministros et conscios arcanae voluntatis suae fecit, rerumque ineffabilium gnaros, quarum luculento splendore creaturæ universae saluratæ sunt. Homines igitur omnium rerum naturas edocti, de praeteritis, præsentibus atque futuris scribere aggressi sunt, utpote ab illius veracis discipulis notione veritatis imbuti: tum etiamdisertissimus et sapientissimus quisque ad elaborandas gentis suae chronographias incubuit.