Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 4
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Chami liberi quinque: quorum natu maximus Chusus, a quo Chusii: tum Mestraimus, a quo Ægyptii; Pnudus, a quo Troglodytae; Chanaanes, a quo Afri atque Phœnices. Chusi liberi sunt: Saba, Ila, Sabaat, Regma, Sabacatha. Rursus Regmæ liberi, Saba et Judadanes. Aiunt præterea divinæ litterae, a Cbuso genitum esse Nebrotum, qui primus in orbe gigas fuerit, atque hunc gigantem coram Domino Deo venationi operam dedisse: eumdemque auspicatum esse regnum a Babylone, ab Oredo, ab Achade, a Chalane in regione Senaiar. Indidem exortum esse Asurum, a quo Ninive itemque Roboda urbs condebatur cum Chalane: tum et Rasemanes, inter Ninivem et Chalanem, quae est urbs maxima. Jam et Mestraimus, Ægyptiorum pater, creavit Ludimum, a quo Lydi; Seneimum, a quo Pamphylii; Salbium, a quo Libes; Nepthalimum et Patrosonimum, a quo Cretes; Caslinimum, a quo Lycii, unde et genus Philistæorum; Capthorimum, a quo Daci. Porro Cbanaanes primum nalorum suscepit Sidonem, a quo Sidonii, et Chetæ, et Jebusaei, eL Amorrhæi, et Gergesæi, et Levaei,ct Arvacæi, unde Tripolitæ quoque et Aminaei; deinde Aradium, a quo Aradii; Samrinum, a quo Orthosii; Amathum, a quo Amathusii. Hinc proseminatæ sunt Chananæorum gentes omnino xxxii: quarum fines fuerunt a Sidone usque dum Gcraram venias. et a Gaza usque dum Sodomam et Gomorrham et Ademam et Seboimum et Lasam venias. Alio tamen loco dicuntur (35) hae gentes a Rhinicorura usque Gadiron australes regiones incoluisse.