Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 4
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus ex eodem Geneseos libro, Jabethi liberi: Gamerus, a quo Gamiri (36); Magogus, a quo Celtæ et Galatæ; Mada a quo Medi; Javanus, a quo Hellenes (37) et lones; Elisa et Thobelus, a quo Thessali; Mosochus, a quo Illyrii; Thiras, a quo Thraces; Cheteimus, a quo Macedones. Porro Gameri liberi: Aschanazus, a quo Sarmatæ; Riphatha, a quo Sauromatæ (38); Thorgomus (39), a quo Haicani (40). Javanis autem liberi: Elisa (41), a quo Sicilienses et Athenienses; Tharsis, a quo Hiberi et Tyrrheni; Citis, a quo Romani et Latini et Rhodii. Ex bis coloni deducti sunt per gentium insulas in suas quique regiones, populi omnino quindecim, hique a Medis ad Hesperiam usque pertingunt, qua; patet ad Oceanum et borealem plagam prospectat. Deinceps recensentur populi LI, itemque eorum ditiones per aquilonarem tractum a Medis usque Gadiron. Patent scilicet ab amne Potamino (42) usque ad Mastusiam quod est Ilion (43).