Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 4
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed enim ego gentes singulas trium Noachi filiorum distincte me expositurum recepi usque ad Christum cum humana natura conjunctum, quanquam divinae litterae Semiticæ tantum familiæ seriem scripto continent; de Chamo autem atque Jabetho, præter dicta a me superius, nihil memorant. Ergo Semi stirpem a primo Abrahami anno nunc exordiar: hactenus enim in superioribus scripsi, brevi licet stylo, multis praetermissis: quo sct ibendi genere in sequentibus ctiam utar, quæ de sinceris tum exteris tum nostris historicis prout aequum videbitur, coacervabo.