Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Prologus
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Revera supervacaneum ducimus haud probabiles Chaldæorum historias et barbarica nomina recitare: quibus si quis indigebit, praesto est mirifici Eusebii liber; sine quo nosmetipsos haud scribere posse fatemur. Quanquam reapse quidquid cjus generis ibi scriptum est, neque opportunitate caret neque utilitate. Etsi enim peregrinis nominibus priscos Patres indigitat. annorumque rationes immaniter exuberant: Patrum tamen numerus congruit cum divinis Scripturis (9). Alia insuper causa fuit, quamobrem ea referrentur quae ab illis 10) quasi somniantibus excogitata sunt: quia nimirum Chaldæus fuit Abrahamus, ejusque majores Chaldææ indigenæ, quarn rem tiber Geneseos aperte prodit (i 1). Imo illae narrationes nullum veritati testimonium non suppeditant, nempe quod attinet ad diluvium, ad turris opi6cium, atque ad caetera quae ibidem consequuntur. Ea, inquam, ratio fuit beatis illis Patribus cur. haec commemoranda putarent. Nobis tamen cum istorum lucubrationes sunicere videantur, ea materia' satis erit, quæ instituto nostro conducit.