Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Prologus
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 6
Unproofread scanNot analysed yet
Jam ipsorum Chronicorum initium ab Adami e perbeatis illis sedibus exitu seniores illi sapientissimi petendum censuerunt (12). Quisquis vero aliter nugatur, diuturnitatem ejus incolatus sibi esse exploratam dictitans; aut de cœli et terra conditu temeraria effutit (13); huic, inquam, cave fidem tribuas. Namque ab eo tempore, quo ille suavissimo vitae genere excidit qui (14) Adamus vocatus est (quo nomine omnes cunctim homines signi- (icantur), inde, inquam, nostra temporum ratio exordium cepit, ea videlicet quae in Septuaginta virorum interpretatione est: apud Hebræos enim discrimen ingens in temporum praesertim numero deprehenditur. Porro autem ii sanctum SpiritUum ducem habent qui Septuaginta Viros sectantur (15): quibus nos quoque adhærentes, rem, quam sumus aggressi, expediamus.