Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 5
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero centesimum annum agenti Abrahamo e Sara conjuge natus est Isaacus: quo nascente Saræ ipsius nonagcsimus annus vertebatur. Hæc autem cutI editu lsaaco annis septem et triginta superfuisset, vita excessit. Post Sarae obitum Abrahamus Damascenum Eleazarum famulum in Mesopotamiam legavit, Rebecccamque Bathuele natam, Labani sororem, Isaaco filio suo collocandam in matrimonio curavit. Exin ipse quoque Cæturam sibi uxorem adjunxit, de qua liberos sex suscepit. Atque ita Abrahamo tribus e conjugibus sobolcs oborta est; primo quidem ex Agare Ægyptia Ismael, a quo gens Ismaelitarum; tum e Sara Isaacus, a quo gens Judaeorum: postremum e Cclura gens Parthorum exstitit, quorum germen est Arsares ille inclytus Pahlaviensium et, Arsacidarum familiarum progenitor. Igitur Ahrahamus post genitum Isaacum quinque adhuc annis et septuaginta peractis, ita ut annos omnino centum et septuaginta quinque vixisset, fato suo functus est. iam Isaacus sexagesimo aetatis anno Esavum genuit et Jacobum, postquam annis viginti in matrimonio cum Rebecca fuerat. Idemque annis adhuc viginti et centum superstes octogesimo et centesimo aetatis anno decessit.