Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Prior, Chapter 5
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Jacobo filii duodecim cum filia geniti sunt e duabus Labani filiabus, Lia scilicet atque Rachele, nec non ex harum ancillis duabus Balla Zelphaque. Quanquam vero primus ei natus sit Ruben quem anno aetatis quinto et octogesimo genuit, tum Simeon sexto et octogesimo; Levinus tamen praefertur in ordine, quem ætatis septimo (45) ei octogesimo aNno creavit, de cujus etiam genere magnus ille Moses exortus est: quae res ita describitur: Jacobus annos natus LXXXVII e Lia conjuge sua Levinum suscepit; Levinus annos natus XLVI genuit Cahathum; Cahathus annos natus LXIII genuit Amramum; Amramus annos natus LXX genuit Mosem; Moses annos natus LXXX Ægypto populum eduxit.