Latin
Samuelis Aniensis Summarii Temporum Pars Altera
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoctenus sine dubitatione decurrimus, ducibus certa auctoritate codicibus summorum quos ante appellavimus magistrorum. Exin ob ea, quae nostro tractui addenda supersunt, curis atque perplexitatibus æstuamus, propterea quod juniorum historicorum dissidium est, quorum alii plura, alii pauciora scripserunt, vel omnino siluerunt. Nos tamen sinceriorum vestigiis insistentes, persequamur pro viribus veritatem: atque primum Tiridatis annum cum altero Diocletiani anno de sententia Mosis Armeniorum historici componamus, non cum nono vel primo prout aliis quibusdam placuit. Jam Saporem Persam si annos LXXIII regnasse credas, ab interfecto Chosroe exordiendutn est, tum et anni XLVI contemporales Tn idati putandi sunt, ita ut annos quidem XXVII regnaverit cum Arlasire patre superstite, reliquos XLVI post hujus obitum: atque hac ratione canonem nostrum ad aeram usque Armeniorum, Deo auspice, digeremus certiora e plurimis praeoptantes. DIOCLETIANUS an xx.