Latin
9 to 10
Samuel Aniensis, Summarii Temporum 9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Decimo quito regnantis Tiridatis anno religiosæ virgines duce sancta Rhipsimia fortiter martyrium fecerunt in urbe Valarsapata, multaque divinitus prodigia Tiridati regnoque Armeniorum oblata sunt. Sanctus autem Gregorius divina visitatione eductus putei carcere initium fecit lucidae doctrinae suae praedicandae: tum et vulneratos sanitati restituit: quo tempore statio ei quoque sanetae cathedralis fundandæ ostensa cst a Oleo necnon aliarum martyrum aedium. Mox anni sequentis initio magnus ipse Tiridates baptizatus est cum Aschenia regina cumque sorore Cbosroidochta, adiisque aulae optimatibus, manu videlicet S. Gregorii qui cum episcopali potestate tunc Cæsarea reversus fuerat. Ex eo tempore regiis edictis excitata plurima hominum millia per Armeniæ regiones ritu etbnico abjeclo ad sacri fontis baptismum sponte convolabant ministrantibus iis quos S. Gregorius præfecerat.