Latin
101.1 to 101.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ubi haec leguntur ferè totidem verbis Interim nullus capio, cur Hebraeum verbum Dri) quod à serpentibus duci palàm est, potiùs ad ὄρνιθοκαντείαν reterant Interpretes, quàm ad ὀριομαντείαν, cuus exempla passim extant. Sic Iliad. lib. 2. Calchas, viso dracone, qui octo passeres cum matre devoravit belli Trojani annos auguratus est. Aeneidos etiam lib. 5. anguis, qui ad Anchisae tumulum Septem ingens gyros, septena volumina traxit, septem illis gyris, auctore Servio, Aeneae sui erroris omen ostendit. Erroris enim finis fuit illi septimus annus. Et ex Historiis (n) notum est, quid Tiberic Graccho in Lucanis sacrificanti portenderint angues duo ex occulto prolapsi, qui repentè, hostiae quam immolaverat adeso jecinore, in easdem latebras se retulerunt: &alii duo angues domi comprehensi, quorum foeminam ille emisit, occiso mare. Syllae item in agro Nolano ante Praetorium immolanti quid significaverit, ab infima ara subitò anguis emersus. Et quid de Roscio puero responderint consulti Haruspices tùm dormientem illum reperisset nutrix serpentis amplexu circumplicatum. Atque in genere fuit ominosum, anguem in tecto conspici, aut per impluvium decidere de tegulis. Suidas de Telegono, Πρῶτος ἐφεῦρε τὴν διωνιστικὴν, οἷον εἰ ἐν τῇ στέγη ἐράνη γάλη ἢ ὄρις, τὸ δὲ τ σημαινοι Primus invenit artem augurandi, cujusmodi est, si in tecto mustela, vel serpens apparuit, quid hoc significet. Terentius in Phormione monstra evenerunt mihi: Introiit in aedes ater alienus canis Anguis per impluvium decidit de tegulis. Aut viam, quâ quis iter facturus esset, occursu suo quasi dissecare, &interrumpere. Horatius, lib. 3. Ode Rumpat &serpens iter institurum, Si per obliquum, similis sagittae Terruit mannos. Ut apud Heliodorum Calasiris κώλυμά τι τῶν καθʼ ὅδον ἐπισυμαίνεσθαι προῦλεγεν, impedimentum aliquod in itinere futurum significari praedicebat, cum crocodilum nidisset ἀπὸ τῶν διξιων ἐπὶ θα τέρᾳ διερπύζοντα, à dextra parte in alteram reptantem. Itaque in pedestribus auspiciis serpentem recenset Festus. Pedestria, inquit, auspicia nominabantur, quae dabantur à vulpe, lupo, serpente, &c.