Latin
101.5 to 101.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 101.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et apud Hesychium διωνοì non modò sunt cae aves, à quibus petuntur auspicia, sed &ὄρεις serpentes; &διωνὸς est δρις serpens: Eπιοικῶς γὰρ λέγεται οις τὰς μαντοίας τὰς ἔρας ἔχειν, οὓς καὶ διωνοὺς ἔλεγον· Ser pentes enim ad auguria habere recte dicitur, quos etiam διωνοὺς vocabant. Suidas quoque auguria de serpente refert ad ὀιωνιστικὴν. Quin serpentes à veteribus crediti sunt inspirare vaticinandi peritiam. Unde Fabula nata est de Prigmi liberis, Heleno &Cassandrâ, quos, in Thymbraei Apollonis sano dormientes, referunt, ταῖς τῶν ἔρεων γλώτταις τοὺς πόρους τῶν ἀιθητηρίων καθαιρομένης, ῆς μαντικῆς οὕτως μεταλαβεῖν cùm illis angues meatus sensuum linguis suis expurgassent, divinandi scientiam esse consequutos. Ita refert Anticlides apud Homeri Scholiastem in Iliad. i. Et de iisdem Euripidis Scholiastes in Hecubam, Eλθόντες ὅροις, καὶ τὰ ἀυν πιειλείξαντες ὅτα, οὕτως ὀξυκόυς (malim ὀξυηκόους) εἰργάσαντο, ὡς μόνους τὰς τῶν Θεῶν ἀκέοιν βελὰς, καὶ μάντεις ἴκρις εἶναι. Serpentes, cùm accessissent, &eorum aures circumlinxissent, auditum ita exacuerunt, ut Deorum consilia soli audirent, &vates essent praestantissimi. Cui simile est, quod de Melampode referunt multi Scriptores, dracones, ejus aures lambendo, sermonis avium in tellectum illi dedisse. Vide imprimis Plinium lib. 10. cap. 49. Apollodorum lib. 1. Biblioth. Scholiastem Apollonii in lib. 1. Argonaut. &Pindari in Pythiam quartam, ubi de dracone in Alcmaonis clypeo. Pari Pars prima. superstitione crediti sunt idem consequi qui draconis -seu De carnes ederent. Damir, cap.