Latin
CAPUT NONUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 126
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus est, quod in ape, aut formica miremur, quàm in ceto, aut elephante; cùm hoc ipsum sit imprimis mirabile, quòd in tantillo corpore tot animi dotes emineant. Omnia igitur ammalium genera credimus ad Adamum fuisse adducta, si duo solum excipias. Primò bigenera, seu ambigena, de quibus Festus, Bigenera dicantur animalia ex diverso genere nata, ut leopardus ex leone &panthera, cicur sus (c) (c) Al. bi ex apro &scropha domestica, mulus ex equa &asino. bris. Et Isidorus lib. 12. cap. 1. In animantibus Bigenera dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa &asino, burdo ex equo &asina, hibridae ex apris &porcis, tityrus ex ove &hirco, musino ex capra &ariete. Et Epigramma vetus Hae sunt ambigenae, quae nutu dispare constant. Burdonem generat sonipes commixtus asellae, Mulus ab Arcadicis &equina matre creatus. Tityrus ex ovibus oritur hircoque parente. Musinonem capra ex vervegno semine gignit. Apris atque sue setosus nascitur ibris At lupes &catulae formant, coeundo, lyciscam. Quae animalia ad Adamum ideò non sunt adducta,