Latin
CAPUT NONUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 126-2
Unproofread scanNot analysed yet
quia non creata sunt immediatè ex manu Dei, sed ex mistione specierum postmodum edita quodam naturae adulterio. Secundò, merè aquatica etiam excipienda, quae non potuerunt Adamum convenire, quia degunt in diverso elemento. Amphibiis tamen, ut ranis, fibris, phocis, crocodilis, hippopotamis, liberum fuit ex aquis excedere, ut tam solenni concilio interessent. E singulis autem speciebus bina solum huc convenisse verissimile est, quomodo in arcam Noae, ut vitaretur confusio, si convenissent omnia omnino animalia quae Deus in diversis mundi partibus creaverat. Neque licuisset illis per tempus è remotis venire locis; cùm aves postridie creationis, quadrupedes &reptilia illo ipso die quo creata fuerant, ad hominem confluxerint. Non sine Deo factum est, quòd tam hîc, quàm in arca, lupus cum ove, canis cum lepore, felis cum mure, accipiter cum columba, simul pacatè degebant; creatore illorum rabiem, &horum trepidationem, &fugam, ad tempus reprimente, nè intempestivis tam diversae naturae animalium dissidiis conventus turbaretur Nihil opus est hic quaerere, quomodo animalium tam multae species in unum locum deductae sint. An ventis impellentibus, ut in deserto coturnices? An per Angelos, ut cum Philippus Azotum, &Habacus Babylonem transvectus fuisse legitur? Aut arcano Dei impulsu, ut in Aegyptum ranae, &cynomyia, &ursi duo, qui ad Elisei verbum è sylva prodeuntes in Bethelitarum pueros irruerunt: &leones in Samaritanos Dei nominis contemptores immissi, &animalia, quae bina ex omni carne ad Neam convenerunt: Sufficit enim, ut sciamus, Deo, qui absolutum habet in creaturas dominium, non deesse rationes, quibus eas pro arbitrio suo impellat quocunque decrevit, &destinavit. Illos igitur, qui movent quaestiones tam superfluas, libens interrogaverim, quo impulsore ciconiae, &grues ex Boreali plaga in Aegyptum, &Aethiopiam certâ anni tempestate volent, &post aliquot menses eo revolent, unde discesserant. Item, cur haleces, &thunni quotannis ingenti turbâ sedes mutent, &in aliud mare transeant. Si dicant, has migrationes illis esse naturales: rogabo rursus, annon idem Deus, qui hanc iis naturam indidit, reliquis quoque animalibus possit Id inspirare, ut, cùm res ità postulat, in certum locum confluant, tanquam si voce praeconis citata essent, &convocata. Aliquid simile attentavit Regum maximus Alexander qui, naturae animalium pernoscendae cupidus, de iis commentationem Aristoteli delegavit. Et nè quid usquam gentium ab eo ignoraretur, per Graeciam, atque Asiam universam, multa hominum millia illi parere jussit, quotquot nempe venatus, aucupia, piscatusque alebant, quique vivaria, armenta, alvearia, piscinas, aviaria suae curae commissa habebant ut, illis procurantibus, animalia omne genus ad praeceptorem suum undecunque mitterentur. Neve necessariis ize De nominibus Animalium ab Adamo impositis. 57. Cap. IX. riis sumptibus ferendis esset impar, octingenta talenta tam in maria, quàm in terras dominantur, sic aquaticis, &terrestribus animantibus ex aequo imperant.