Latin
CAPUT SEXTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
pro equitibus, Persarum nomen alludere; qui jam indè ab anno quinto equitare discebant, ut habetur in Herodoto. Et, cùm ante Cyrum in Perside rari essent equi, quia montosa est regio, is Persas equis sic assuefecit, ut post illius aetatem paulò honestioris sortis sine equo nemo sit visus. Quin legem sanxit, ut turpe esset, si quis illorum, quos equis instruxerat, uspiam iret pedes. Haec habentur in Xenophonte libro primo Cyropediae. Unde est, quòd qui ante Cyrum Cathaei &Elymaei dicebantur, post Cyrum SDIB Persae, seu equites dici caeperunt. Proinde, cùm neque Moses, nec libri Regum, nec Esaias, nec feremias nec quisquam eorum, qui Cyri aetatem praecesserunt, Persarum uspiam meminerint: in Daniele, &Ezechiele, Cyro coaevis, &in libris Paralitomenon, Esdra Nchemiae, &Ester, qui post Cyrum scripti sunt, frequens illorum est mentio Sed &Persem, vel Perseum, equitem interpretor quo nomine dici potuit, postquàm equitandi artem didicisset à Phoenicibus, quos secum adduxerat Cadmus. Eodem talaria pertinent, quorum ope per aërem volâsse fertur. Talaria enim sunt calcaria, quibus equum impellens, &ad cursum concitans, avium volatum aemulabatur. Et Pegasus, cujus originem ad Perseum referunt. equus fuit fraeno assuetus. Hebraeis enim, &Syris B, pag, vel NSB, pega, franum est &D sus, equus. Indè compositum DID RE, Pegasus, fuit ἵππος χαλιναγωγούμενος, Pegasi conscensor Bellerophon, quem telis Chimaeram eminus confixisse fabulantur, est [ΩΝ] 7y Baal harovin, magister vel praefectus jaculatorum. Chimaera, monstrum tricorpor Antè leo, retroque draco, medioque capella tres Solymorum duces significat, Aryum, Arsalum, &Tosibin, quos debellavit Bellerophen: nempe Aryum ari, id est, leonem, Phoenices appellabant; Arsalum H, arzal, vel lit urzil, id est, cagrea hinnulum, tsoban, id est, draconem. Phoeni& Tosibin Glas cia haec sunt nomina, quia Solymi Pisidiae Phoenicum erant coloni, de quibus no suo loco. Quod penè omiseram, locum Argivae regionis, in quo Pegasum primò conscendit, &stimulavi Bellerophon, Κενθιππὴν dici volunt ab argumento. IV. Quartò, ut D paras, equitem, pro equo qui equitatur, ita 22) recheb, id est, currum, He braei quandoque sumunt pro equis curulibus Sic 2Sam. viii. 4. &1 Par. XVIII. 4. 79 Τ τ77 227 Subnervavit David omnem currum, id est, omnes jugales, vel omnes equos curruum, ut Vulgatus rectè exponit. Et 2 Sam. X. 18. Occidit David ex Aram 22) nuxD va septingentos currus id est, equos septingentorum curruum. Et Ps. IxviII. 18. pro )C 2) currus Dei sunt duae myria. des, Genivenses habent Equitatus Dei, &c. Et Ps. xvi. 7. DDI 2271 7 Dormiit &currus, &quus, id est, tam equi curules, quàm qui equitantur LXX. ἐνύσταξαν οἱ ἐπιβεβηκότες τοῖς ἵπποις. Ita etiam Syrus, &Arabs, quasi legerint DID 227. 10773. Et Ezech. XXXIX. 20. Saturabimini super mensam meam 277) DID equo, &currum, id est, equis, &jumentis curulibus. Nisi pro 27, recheb, legatur 23, id est, eques pro curru, vel equo curuli, quod sequuntur Graeci, Vulgatus, Syrus, &Arabs. Ad Hebraeum 23 recheb, acce rechudunt Arabica Cleae, richab, &λιθ) ba, pro jumento, &Punicum? (a) recabe.