Latin
CAPUT SEXTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 156
Unproofread scanNot analysed yet
Unde 27777 carrecabe, caput equi, &contractè τταθῇ carcabe, vel caccabe; ut alibi docuimus. Priscum ic fuit Carthaginis nomen ab equi capite ibi reperto. Sed &Poëta videtur quandoque currum pro equo sumere: ut Aen. lib. 12. Infraenant alii currus: –currus, id est, equos, ut rectè observat Servius, neque enim fraenantur currus. Et lib. 1. Geors Fertur equis auriga, nec audit currus habenas. Ad quem locum rursus Servius, Currus, id est, equi. Et libro tertio, ubi fit census equorum, quos fabulosa antiquitas maximè commendavit, Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllatus, &,quorum Graeci meminêre Poëtae, Martyris equi bijuges, &magni currus Achillis. Ubi idem Servius, Currus Achillis Baliarchus Xanthus: lege Balius equus, &Xanthus, quomodo Achillis equos Homerus nominat lib. 16. Iliad. V. Quintum equi nomen est OQ, reches. Quod