Latin
CAPUT SEXTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 156-2
Unproofread scanNot analysed yet
quidem Elias dromadem, alii apud Kimchium mulum ipse Kimchius ignotum jumenti genus ab equo diversum nos equum interpretamur aut equi velocis speciem, his argumentis freti. 1. In Bibliorum Syra Paraphrasi in 3 richsa pro equo, vel equitatu minimùm centies usurpatur. Loca citare sit superfluum, cùm nihil sit magis obvium. 2. Graeci Interpretes, Esth. viii. 14. ἱπποῖς, equites, habent pro Hebraeis, 237 DZ equitantes τὸν reches: &ἵππον, equum, Gen. xiv. 11. &XVI. 21. pro OQ rechus, quia mutatis vocalibus legerunt DD) reches. 3. In eandem versionem consentiunt plerique Hebraeorum. David de Pomis, DION PD Θ Reches, equi species. Mardochaeus in Concordantiis, pob Θ ODIDI. Rechius, nomen speciei cujusdam è speciebus equorum. Kimchius, Scripsit Rabbi Jonas esse SDO σιλω bonos equos nondum aetate provectos. Unde Aquinas, Sunt qui interpretantur equos, dum sunt adhuc SID DIDO paucorum annorum. R. Levi in I Reg. iv. 28. Novimus reches esse in equorum speciebus: nempe, ut quidem sentio, von V A unona e IOR EI equi sunt ad cursum maxime leves, &quos in bello equitabant. Quod mihi, plurimum probatur; quia Propheta Michaeas civitatem Lakis à Chaldaeis propediem obsidendam ad concitatam fugam Propheticis verbis ita hortatur cap. 1. versu 13. 1977 ovon e Liga currum τῷ reches, nempe, ut, celeri fugâ te proripiens, mala impendentia vites (D ratham quod Hebraei nesciunt, propriè est ligare fune sparteo; quia GD, rothem, est spartum, vel genista, ut alibi multis docemus) Rursus Esther. viii. 10. diplomata sua mittit Assuerus CDDI CXVI υ 2) per manum cursorum in equis, equitantium τὸν reches. Quod videtur addi ἐπιξηγητικως, ut regios tabellarios equis expeditissimis vectos fuisse significetur. Ac proinde versu decimo quarto, ubi de iisdem cursoribus rursus agitur, omittitur vox ΘD &D utramque supplet. Et 1 Reg. iv. 28. ubi de equitatu Solomonis, Hordeum &paleam afferebant aequis &τῷ reches E vulgo equorum eximitur reches, ut equi genus praestantissimum. Quâ figurâ Act. i. 14. Apostoli leguntur in precibus perseverâsse cum mulieribus, &Mariâ Et David, in titulo Psalmi decimi octavi, liberatus fuisse dicitur de manu hostium, &de manu Satilis.