Latin
Cap. VIII
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 169
Unproofread scanNot analysed yet
raama, jubam reddamus. Illud enim, quo equi collum non induit homo, sed Deus, quid aliud sit, quàm uba? de qua etiam Ethnicus Scriptor, (e) Δέδοται δὲ παρὰ θεων, ἀγλαῖας ἔνεκᾳ, ἵππῳ χάτη, καὶ προκόμιον Donatae sunt equo à Diis, ornatus causâ, juba, &capronae. Et, vel me tacente, nemo non videt, quàm rectè dicatur equi collum jubâ vestiri, quomodo barbâ mentum, &malae. Unde est, quòd barbati vesticipes &qui sunt adhuc imberbes investes appellantur. Quo pertinent haec Ovidii, Metam. lib. 13. Fab. 8. Turpis equus, nisi colla jubae flaventia velent. Velent id est, vestiant; quomodo passim sumitur Virgilius, Aen. 3. Phrygio velamur amictu. Ovidius lib. 3. De Arte,