Latin
169.1 to 169.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 169.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
–croceo velatur amictu. Festus, Velati appellabantur vestiti. Neque obscurum est, cur juba dicatur C, raama. Verbum enim Sraam, Syris non solùm tonare, sed &altum esse significat, ut vulgare S, &,in Aphel, extollere; &,in Ethpael, efferre se. Hinc Hierosolymitana Paraphrasis Gen. XXXIX. 15. Op ΓDVN Cùm sustuli, vocem meam. Et Exod. xiv. 16. Extolle viream tuam. Et Num. XXII. S Et sustulit Moses manus suas. Sed &Prov. XXIV. 7. DVVD NNOMARO Extollit se stultus in sapientia. Proinde juba &dicta est à situ, quomodo Graeè λοφρίη, quia est ἐν τῷ λόρῳ, in vertice, id est, in summa parte colli, &capitis. Hinc in Herodoto (f) pro equi juba λορίὴν ἐππν legas. Et Graecos quidem Interpretes sic accepisse Jebi locum vero consentaneum! est. Habent enim, Ἐνέδυσας τραχίλῳ ἀὑτοῦ φόβον; In duistine collo ejus timorem? Quae versio cum sit absona, neque vox ρόβον ullo modo Hebraeam exprimat, neque ad sensum quidquam faciat: alterutrum fatendum est, aut pro à Graecos legisse? id est, tremorem, vel timorem aut versionem esse corruptam, &,levi mutatiunculâ, pro ρόβον, legendum ρόβην, id est, jubam. Nempe etiam ρόςη equi, vel leonis, est juba, &in genere coma quaevis, παρὰ τὸ φοβερὲς εται τὸς κομῶνται, quia comati sunt terribiliores, si creditur Etymologo. Unde etiam φόζη dicitur jubatus culmus in milio, panico, oryzâ, &c. Theophrastus, (g) Ta ἐν χερδροτὰ λοβὸν ἔχει, τὰ δὲ κιγχρώδη φοζὴν Legumina quidem siliquam ferunt; quae verò sunt miliacei generis, jubam. Lobam reddit Plinius lib. 18. cap. 7 &docti fobam emendant. Quidni potiùs jubam, cùm foba vox Latina non sit? Sed &in Syro Interprete Θς. Καὶ CO Et induisne tu collum ejus armis? Cùm, L. q id est, armorum, mentio ibi sit ἀπροεδόνυσος, fallor, aut unius literae mutatione pro LLi, scribendum LLAS, id est, coma. Nempe R32 pro pilo, vel coma, usurpatur à Chaldaeo Paraphraste Jud. XX. 16. Job. IX. 17. Es. xi. 13. &in Valmude passim. Denique parùm est verissimile lobum in tam graphica insignis equi descriptione jubae non meminisse, cùm &res sit valde obvia, &vix unquam à Poëtis omissa, qui in hoc argumento versantur.