Latin
223.5 to 223.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 223.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Jam ad Samsonem revertimur, qui, hoste profligato, siti enectus, Dominum invocavit his fere verbis, Tu mihi servo tuo magnam hanc victoriam concessisti &nunc siti moriar, &cadam in manus horum incircum cisorum? Josephus in virum sanctum injurius est, cùm hanc Samsoni sitim fingit in poenam obvenisse, quia fugatis hostibus, μείζω ἢ χρὴ ἐπὶ τούτῳ φρονῶν, οὐ κατα Θεοῦ συνεργείαν ἔλεγε τοῦτο συμβηναι, τὴν τʼ ἐδι ἄν ἄρετην πέγραψε τῷ γγνότι, proptereà plus satis elatus, non dixit ope divinâ hoc accidisse, sed propriae virtuti adscripsit quod factum fuerat. Nempe in ἐπινικίῳ illo carmine, quod explicatum est supra, Maxillâ asini acervum, &c. In quo licèt Dei nominis disertè non meminerit, tamen haud dubiè senserat vim illam θεηλάτὴν, de qua Sacer Scriptor versu 14. Invasit eum Dei spiritus. Et, hâc ope fretus, rem aggressus est, quae erat supra vires humanas, nempe, ut vir unu mille caederet. Unde est, quod Hebr. xi. 32. Samsonem numerat Apostolus in eorum censu, qui per fidem in bello robusti facti sunt, &hostiles exercitus in fugam verterunt. Deum igitur praesentem expertus in tanto discrimine, tam insignem victoriam illi soli tulit acceptam, &non vulgare beneficium grato animo recoluit. Atque hoc ipso, quòd ingeminat se Pars prima. Samsone asini maxillâ caesis. asini maxillâ, hoc est, imbelli telo, atque invalido, mille homines prostravisse, tacitè agnoscit, &insinuat, non factum id viribus humanis, sed illius virtute in cujus manu telum debile nullum est. Sed, quod in illo carmine satis habuerat subinnuisse, hic disertis verbis exprimit, Deum scilicet tantam illi victoriam indulsisse.