Latin
224.1 to 224.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 224.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quo agnito petit, ut siti laboranti nunc subveniat, &jam accepto beneficio alterum addat. Deum enim probè noverat non esse instar hominum, qui, cùm dedere, manum occludunt. Quin ob id ipsum dat Deus, quia jam dedit, &priora dona novis subinde cumulat, ut cum Davide dicamus, Quid Demino rependam; omnia ejis beneficia sunt super me? Ps. cxvi. 12. proinde Samsonis prece Deus exoratus fidit mortariolum, quod erat in maxilla, &ex eo exiverunt aquae, &bibit Samson, &rediit Spiritus ejus, &vixit. Ideò vocatum est nomen ejus Enhakkore ascher ballechi (id est, fons invocantis, qui est in maxilla) usque ad hanc diem. Verba sunt Sacri Textûs, in quibus non pauca sunt quae lectorem suspensum tenent. Primo enim valde incertum est, quid in maxilla sit UNDO, mactes, quod nos mortariolum reddidimus, at alii multo aliter. Graecis una editio habet, Ἐῤῥηξεν ὁ Θεὸς τὸν λάκκον τὸν ἐν σιαγόνι, Rupit Deus lacum, qui erat in maxilla, id est, foveam, aut cisternam, sensu fortasse commodo, ut mox dicemus, sed verbis minùs propriis. Altera, Ἡνοιξεν ὁ Θιὸς τὸ τραῦμα τῆς διαγνος. Aperuit Deus vulnus maxillae: quod non capio, cùm vulnus ipsum nihil quidquam sit, quàm cutis apertio. Itaque aperire vulnus est aperire quod jam apertum est. At plagam fortasse voluit, quisquis fuit, primus auctor hujus interpretationis. Nempe UNDD est plaga, sed Chaldaeis, non Hebraeis. Sic Levit. xiii. 9. in Onkelo, &fonathane, MID M est plaga leprae. Tertia eorum est interpretatio, quibus UND est Petra, Quod R. Levi sic explicat, vob jD πιτυ πυτικ σι DI SPDDUND701 Puto esse zu dentem lege O nomen) petrae mortario similis in loco Lechi dicto. Proinde ex illius sententia sic vertendum est, Et fidit Deus rupem Mactes nomine, quae est in Lechi. Ita Mactes est loci nomen in his Sophon. i. 11. Vlulate incolae Mactes, id est, incolae loci à mortarii figura sic appellati, sive is fuerit Hierosolymis circa torrentem Kedron, ut habetur in Chaldaa Paraphrasi, aut circa Tiberiadem, ut vult auctor Midras Agudda.