Latin
23.5 to 23.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 23.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde Graeci interpretes qui versionem suam in Aegypto ediderunt Hebraeum 1) Cijun recte omnino Raephan interpretati sunt. In Geographicis quoque Arabes saepe cum fructu consuluntur. Ita Job. 9. 26. cum vir sanctus dies suos praeteriisse conqueritur ut naves Nax Ebe, R. Selomo recte conjicit Ebe fluvii nomen esse. Sed situm indicant, soli Arabes, qui de Jobo interpretando non solliciti, tamen duos amnes hujus nominis in Babylonia describunt, unum prope Cupham, alterum in Wasit, id est in media regione inter duo Tigridis ostia, quam Graeci Μισήνην vocant. Basanis nomen quid significet HeBathsana, quomodo ab illis scribitur, est terra facilis, mollis &fertilis. braei nusquam nos docent. Sed Arabibus AA. Nec multo aliter Hieronymus in Esaiam: Basan interpretatur uberrima &pinguis. Et in locis: Basan pinguedo. Ita in capite Jordanis lacum Samachonitin, vel etiam samachon vel seSemechonitin, a piscibus nomen habere favel cile credet, qui piscem sciet Arabice dici mechon. Iisdem locus est multis aquis affluens. Unde Enguedi alio nomine dicta videtur non perni Hatsatsonthamar 2 Par. 20. 2. propter palmas in locis irriguis ibi consitas. Et priscum Antipatridis nomen apud Josephum Capharsaba vel Capharzaba Syriace scribebatur 23 So Caphartsaba, id est urbs crocodili terrestris. Itaque circa illa loca Crocodilorum oppidum describunt Strabo &Plinius. Nec solum singula verba, sed &integras periodos saepe cogimur aliter interpretari quam vulgus solet. Ut Jacobi verba de Nephthalitis Gen. 49. 21. Quae interpretes sic fere reddunt: Nephthali est ut cerva emissa, dans eloquia pulchritudinis, nullo sensu aut valde obscuro. Quippe non constat satis quid fit cerva emissa, cum cerva semel capta non soleat emitti. Nec posterius hemistichium cum priore cohaeret. Denique dici non potest quid vel Nephthali, unus e Jacobi filiis, vel ex eo orti Nephthalitae commune habuerint cum cervâ, eâque emissâ. Nec quae sint pulchra illa eloquia propter quae meruerit supra fratres commendari. Cum ex illa tribu nullus doctor aut propheta legatur ortus. Et vulgus Nephthalitarum tam impuri sermonis fuerit, ut reliquis Israelitis hoc nomine risum moverit.